Credimus in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et
invisibilium,
et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unicum,
de Patre natum ante omnia saecula;
Deum verum de Deo Vero;
natum, non factum;
ejusdemque substantiae qua Pater est;
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos hominess et propter
nostram salutem descendit,
incarnatus est de Spiritu sancto,
in Maria virgine homo factus,
crucifixus pro nobis sub Pontio Pilato,
sepultus,
resurrexit tertia die,
ascendit ad coelos,
sedet ad dexteram Patris;
inde venturus est cum Gloria judicare
vivos ac mortuos,
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum sanctum, Dominum ac
vivificatorem a Patre procendentem,
qui cum Patre et Filio adoratur et
glorificatur,
qui locusts est per Prophetas;
in unam catholicism atque apostolicam
Ecclesiam.
Confitemur unum baptismum in
remissionem peccatorum;
speramus resurrectionem mortuorum,
vitam futuri saeculi. Amen.
No comments:
Post a Comment